라틴어 문장 검색

ita porro festinavit uterque confligere, tamquam nihil peius timerent quam ne sine maximo rei p. detrimento bellum componeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 33 4:2)
a. 711 (43). D. BRVTVS S. D. M. CICERONI Pansa amisso quantum detrimenti res p. acceperit non te praeterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 93)
tamen si quo etiam casu Isaram se traiecerint, ne quod detrimentum rei p. iniungant summa a nobis dabitur opera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 13a 1:2)
nam mihi fuit ista provincia plena laboris, periculi, detrimenti ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 7:5)
repulsum semper esse cum magno suo detrimento itaque DC circiter amissis, aegris relictis noctu Antiochea profugisse Laudiceam versus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 12:3)
sumus, negotium dederat ut curaremus ne quid res p. detrimenti caperet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 11 2:9)
ego omnibus meis exitio fuero quibus ante dedecori non eram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 4:10)
qui in magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum rei publicae detrimento quam quod intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 1:5)
itaque tantum vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit ut dedecus et flagitium se committere putaret, si qui non veniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 1:2)
hanc condicionem misero ferunt ut optet utrum malit cervices T. Roscio dare an insutus in culleum per summum dedecus vitam amittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 1:4)
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:1)
in privatis rebus si qui rem mandatam non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa verum etiam neglegentius, cum maiores summum admisisse dedecus existimabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:5)
Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis qui vi iudicia ipsa tolleret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 2:2)
inveniri ratio, C. Aquili, non potest ut ad suum quisque quam primum sine cuiusquam dedecore, infamia pernicieque perveniat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 1:1)
quod tantum evenire dedecus, quae tanta calamitas inveniri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION