라틴어 문장 검색

Melius est tibi desiderare absentem quam pavere ad singula, cum quo loquatur, quid loquatur, cui adnuat, quem libenter aspiciat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:6)
Sit ei magistra comes, paedagoga custos non multo vino dedita, non iuxta apostolum otiosa ac verbosa, sed sobria, gravis, lanifica et ea tantum loquens, quae animum puellarum ad virtutem instituant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:13)
"nam mihi commota iam dudum mulio virga adnuit."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III133)
huius enim rari summique voluptas nulla boni, quotiens animo corrupta superbo plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert horreat inque diem septenis oderit horis?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI91)
si tibi simplicitas uxoria, deditus uni est animus, summitte caput cervice parata ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI101)
nocte quidem, sed Luna videt, sed sidera testes intendunt oculos, finitum tempus honoris cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum sumet et occursum numquam trepidabit amici iam senis ac virga prior annuet, atque maniplos solvet et infundet iumentis hordea lassis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII59)
"Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto metiris pretio, quod ni tibi deditus essem devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX32)
"iam pater es, dedimus quod famae opponere possis, iura parentis habes, propter me scribens heres, legatum omne capis nec non et dulce caducum."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX43)
Falisci sponte se dediderunt, crematae suo igne Fidenae, direpti funditus deletique Veientes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 4:1)
Utrimque fundis sagittisque detracti in perpetuam se pacem dediderunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 5:3)
Nam et Macedoniam servitute multavit et ducem belli, deditum ab eo ad quem confugerat Thraciae regulo, in urbem in catenis reduxit, hoc quoque illi in malis suis indulgente fortuna, ut de eo populus Romanus quasi de rege vero triumpharet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM TERTIUM 5:2)
Deploratis novissime rebus triginta sex milia virorum se dediderunt, quo minus credas, duce Hasdrubale.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 16:2)
dedidissentque se, nisi suppliciorum metu voluntariam mortem praetulissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 11:3)
Stricti enim et in pace gladii, animadversumque in eos, qui se sponte dediderant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 23:4)
Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION