라틴어 문장 검색

id priusquam fieret, ita futurum conpertum ex transfugis Fulvius Flaccus senatui Romam cum scripsisset, varie animi hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 104:1)
cum commissum proelium esset, consules transfugas Numidarum, qui tum in Aventino ad mille et ducenti erant, media urbe transire Esquilias iusserunt, nullos aptiores inter convalles tectaque hortorum et sepulcra et cavas undique vias ad pugnandum futuros rati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 134:1)
nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam fide continente, quia maiora in defectione deliquerant quam quibus ignosci posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 160:1)
additum etiam indicio quod celabatur, et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 173:1)
ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 173:2)
ibi cum ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos agerent, Vibius Virrius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam negat eos qui de legatis et de pace ac deditione loquantur meminisse nec quid facturi fuerint, si Romanos in potestate habuissent, nec quid ipsis patiendum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 176:1)
iam, quem ad modum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 179:2)
secutae defectionem earum Hybla et Macella sunt et ignobiliores quaedam aliae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 304:3)
Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernanti adlata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 351:1)
Hieronymum ac postea Hippocraten atque Epicyden tyrannos cum ob alia, tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem invisos fuisse sibi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 425:1)
adde defectionem Italiae, Siciliae maioris partis, Sardiniae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 590:1)
nam cum praeter egregie suppletas duas veteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos viros, milites scripsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 129:1)
non enim detrectationem munerum militiae, sed apertam defectionem a populo Romano esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 143:1)
sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 188:1)
scire enim se transfugae nomen exsecrabile veteribus sociis, novis suspectum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 276:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION