라틴어 문장 검색

tantum orare et petere ab eo uti sibi praesidium daret, quo tutius id et sine periculo facere possent;
(카이사르, 아프리카 전기 33:2)
Caesar brachiis perfectis promotisque usque eo ut telum ex oppido adigi non posset, castra munit, ballistis scorpionibusque crebris ante frontem castrorum contra oppidum collocatis defensores muri deterrere non intermittit eoque quinque legiones ex superioribus castris deducit.
(카이사르, 아프리카 전기 56:1)
Cispius quo erat missus celeriter pervenit, Aquila tempestate iactatus promunturium superare non potuit atque angulum quendam tutum a tempestate nactus cum classe se longius a prospectu removit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:3)
Reliqua classis in salo ad Leptim egressis remigibus passimque in litore vagantibus, partim in oppidum victus sui mercandi gratia progressis vacua a defensoribus stabat.
(카이사르, 아프리카 전기 62:4)
Quibus rebus Varus ex perfugis cognitis occasionem nactus vigilia secunda Hadrumeto ex cothone egressus primo mane Leptim cum universa classe vectus naves onerarias quae longius a portu in salo stabant vacuas a defensoribus incendit et penteres duas nullo repugnante cepit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:5)
Quod postquam Caesar ex perfuga cognovit, castris ex campo in collem ac tutiora loca collatis atque ibi praesidio relicto ipse quarta vigilia egressus praeter hostium castra proficiscitur cum copiis et oppidum potitur.
(카이사르, 아프리카 전기 68:3)
Ita hac opinione fretus tuto se facere posse existimabat.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:5)
Erat bene magna manus intra Pompeianarum partium quae praesidium receptum indignaretur clam quendam Philonem, illum qui Pompeianarum partium fuisset defensor acerrimus.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:3)
Hoc Pompeius ut oppidi oppugnationem tutiorem efficeret, omnem materiem circum oppidum succisam intro congessit.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:10)
Nam incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pavimentis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:6)
Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis cum defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres, nostris incolumibus omnibus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:9)
Simul ad imperi nostri dignitatem utilitatemque publicam pertinere existimabat, si permanerent in fide reges, praesidiis eos nostris esse tutos;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:5)
Domitius autem, cum Caesaris magis periculo quam suo commoveretur neque se tuto discessurum arbitraretur, si condiciones quas reiecerat rursus appeteret aut +sine causa+ discederet, ex propinquis castris in aciem exercitum eduxit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 39:1)
Quo tamen incommodo Domitius accepto reliquias exercitus dissipati collegit itineribusque tutis per Cappadociam se in Asiam recepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:11)
sin ea non magnis copiis tuta esse posset, in Macedoniam legiones adduceret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION