라틴어 문장 검색

sed opportune et importune alter alterius onera semper portantes, unum sustineamus, in uno proficiamus, adversa [0648C] et prospera tolerando.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:8)
Qui corpus exanime suscipientes, Jerusalem detulerunt, catholicas iili exsequias exhibentes in valle Josaphat apud ecclesiam Latinam S. Mariae, matris Domini Jesu, ubi et honorifice sepultus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:15)
sed ab eis clam nunc declinans, nec mora, extremos fortiter inclamans et incurrens, undecim gladio stravit, quadraginta captivos tenuit, camelos undecim Zucra, quatuor onustos et caeteris pigmentis rebusque pretiosis, decem et septem vero oleum et mel portantes Jerusalem captos abduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 70:4)
Erat et alia turris, in qua apostatae et praevaricatores fidei ex Provincia de comitatu Reymundi ad defensionem positi resistebant, qui ligno Dominico, quod rex a Jerusalem detulerat ad protegendum populum Dei, deridentes illudebant, et sibi contrario crucem facientes et in culmine ejusdem turris figentes, sputo et urina ipsi insipientes et maligni inhonorare praesumebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:3)
- Qualiter Evermerus a Romana synodo litteras apostolici pro restitutione sua detulerit regi Baldewino.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 113:2)
quarta de regno Graecorum diversas merces et cibaria portans, causa negotiationis huc viam maris pariter profecta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:5)
navalem vero exercitum Babyloniae abesse, dextras sibi dari poscunt, et urbem cum turribus et clavibus in regis manibus reddi, sub hac tamen conditione ut ammiraldus praeses civitatis, et quibus esset animo, cum rebus suis, quantum valerent collo et humeris deferre, pacifice egrederentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 68:2)
Reinfridus vero vir levis et non multum pensans, si fidem erga gentiles et incredulos violaret, universa regi detulit, ac diem qua transituri erant in Damascum cum universis copiis et rebus pretiosis propalavit, asserens regem haec omnia posse capere ac retinere sine contradictione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 6:2)
Hoc audientes, et vix se a fletu cohibentes, [0711B] responderunt, quod grave et importabile onus illis imponeret, cum etiam impossibile esset in diebus gravissimi et aestivi caloris aliquod cadaver reservare, tangere et portare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:9)
et si detulerit lanceam, vade ad dextram;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:3)
Nam ut vulgodicitur, "Melius est collo portare stultum quam ei ostendere viam:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 29:2)
licetstultus difficile portetur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 29:3)
Nam ut idem ait, "Arenam, et salem, et massamferri facilius est portare quam hominem inprudentem, fatuum, et impium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 29:4)
Deiudice vero habente iurisdictionem, per Apostolum dicitur, "Iudex non sinecausa gladium portat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 85:3)
Iudicibus verodictum est, "Iudex non sine causa portat gladium," etc.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION