라틴어 문장 검색

nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt, vulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri, pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim - gravis enim accola omnibus erat - Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 552:1)
haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 513:1)
egon non defleam Talem adulescentem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 240)
[ipse egomet quam ob rem auctionem praedicem] damna evenerunt maxuma misero mihi, ita me mancupia miserum adfecerunt male, potationes plurumae demortuae, quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae, quot potiones mulsi, quae autem prandia, quae inter continuom perdidi triennium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 336)
perfidus nunc scilicet perfidus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 911)
defleo equidem filium meum semperque deflebo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장8)
"sicine me patriis avectam, perfide, ab aris, perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:1)
quae silvas et aves saxaque traxerat ars, quae praebuerat fluminibus moras, ad cuius sonitum constiterant ferae, mulcet non solitis vocibus inferos et surdis resonat clarius in locis, deflent Eurydicen Threiciae nurus, deflent et lacrimis difficiles dei, et qui fronte nimis crimina tetrica quaerunt ac veteres excutiunt reos flentes Eurydicen iuridici sedent, tandem mortis ait 'vincimur' arbiter, 'evade ad superos, lege tamen data:
(세네카, Hercules Furens 8:25)
Quam uellem tecum longas requiescere noctes et tecum longos peruigilare dies, perfida nec merito nobis inimica merenti, perfida, sed, quamuis perfida, cara tamen!
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 633)
perfidus ille Deo, quamvis non perfidus orbi, augustum caput ante pedes curvare Minervae fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis Herculis advolvi, genua incerare Dianae, quin et Apollineo frontem submittere gypso aut Pollucis equum suffire ardentibus extis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3145)
hoc enim frequenter utitur solam nam perfidus ille te colere et alibi has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 30515)
perfide amantum verbo eum increpat, sic supra dissimulare etiam sperasti, perfide.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3661)

SEARCH

MENU NAVIGATION