라틴어 문장 검색

rideri possit eo quod rusticius tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.21)
sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 311:2)
nam et prima est eloquentiae virtus perspicuitas, et quo quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breves in digitos eriguntur et plura infirmi minantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 39:3)
hinc iam, quas primas in docendo partes rhetorum putem, tradere incipiam, dilata parumper illa quae sola vulgo vocatur arte rhetorica.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 45:1)
quis enim dilata studia miretur, quae potius non abrupta esse mirandum est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:4)
quae si quis dilatare velit, plenos singula locos habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 168:2)
sed a me, cum de illorum officio loquerer, dilata pars haec est, quia de ornatu orationis gravior videbatur locus et maiori operi reservandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 218:3)
quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi placent, . Amabant autem eum magis quam imitabantur tantumnque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 127:2)
Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:2)
Quidam se domi contrahunt, dilatant foris et extendunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:3)
Quemadmodum clepsydram non extremum stillicidium exhaurit, sed quicquid ante defluxit, sic ultima hora, qua esse desinimus, non sola mortem facit, sed sola consummat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 20:5)
hi non concutiuntur, ne defluunt quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 10:2)
odit, quae accepit, quia redditurus est, et extenuat, iniurias vero dilatat atque auget.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 23:2)
Extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 32:3)
Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION