라틴어 문장 검색

arva relegatum iussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum, iussus ad Euxini deformia litora veni aequoris - haec gelido terra sub axe iacet - nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, Graecaque quod Getico victa loquella sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 229)
pellibus et laxis arcent mala frigora bracis, oraque sunt longis horrida tecta comis, in paucis remanent Graecae vestigia linguae, haec quoque iam Getico barbara facta sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 717)
tectos tenebris horridis stratisque opertos segnibus suadet quietem linquere iam iamque venturo die, ut, cum coruscis flatibus aurora caelum sparserit, omnes labore exercitos confirmet ad spem luminis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum9)
peccata, ceu nox horrida, cogunt iacere ac stertere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum11)
Inventor rutili, dux bone, luminis, qui certis vicibus tempora dividis, merso sole chaos ingruit horridum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae1)
mox horrida bella conserit et funda sternit stridente Golian.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), David2)
"lux comes est iusti, comes est mors horrida iniqui, elige rem vitae;"
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1188)
ingreditur pedibus laceris per loca senta situ et vepribus angelico comitata choro, et licet horrida nox sileat, lucis habet tamen illa ducem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.10)
"postquam cadaver sanguine egesto rigens conpage ab illa flamines retraxerint procedit inde pontifex visu horridus, ostentat udum verticem, barbam gravem, vittas madentes atque amictus ebrios."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1431)
discissum foedis animalibus omne cadaver dividitur, ruptis Heresis perit horrida membris.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1207)
fervent bella horrida, fervent ossibus inclusa, fremit et discordibus armis non simplex natura hominis;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1258)
Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida, Lacrimae, vestitus turpis;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2102)
Furor impius intus, saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis post tergum nodis, fremet horridus ore cruento."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:14)
Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:2)
tum flumina mento praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION