라틴어 문장 검색

reliqua consultatio est, quoniam rebellando saepius nos sollicitant, quonam modo perpetua pace quietos obtineamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 197:1)
ea modo qua irent consultatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 18:2)
brevis consultatio senatus fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 145:1)
inter hostes deinde consultationes habitae atque ita convenit ne unis castris miscerentur omnes neve in aciem descenderent simul;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 377:1)
Hannibal cum praesentium consultationem esse respondisset et ad Hannonem eos reiecisset, ab Hannone nihil certi ablatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 21:1)
utra societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 361:2)
ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni, cum longo sermone habito dilatus per frustrationem esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 376:2)
et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum differri eam consultationem donec proficiscerentur equites qui ab Marcio litteras attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 18:1)
adscribi autem propraetori L. Marcio non placuit, ne id ipsum quod consultationi reliquerant pro praeiudicato ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 19:2)
De urbe agroque reliqua consultatio fuit, quibusdam delendam censentibus urbem praevalidam, propinquam, inimicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 227:1)
ita de tribus consultatione data, senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 321:1)
De pace dilata consultatio est in concilium Achaeorum, concilioque ei et locus et dies certa indicta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 454:1)
eo accessit consultatio de matre Idaea accipienda, quam, praeterquam quod M. Valerius, unus ex legatis, praegressus actutum in Italia fore nuntiaverat, recens nuntius aderat Tarracinae iam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 191:1)
cum de re maiore quam quanta ea esset consultatio incidere non posset, non videri sibi absente consulum altero ambobusve rem agi satis ex dignitate populi Romani esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 299:1)
consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui in provinciis erant, reiecta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION