라틴어 문장 검색

Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat ac, sicuti effeta parente, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장8)
Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:3)
Quod eo magis faciendum est, quod deliciis permaduimus et omnia dura ac difficilia iudicamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 13:3)
Respice ad haec nostra tempora, de quorum languore ac deliciis querimur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 11:2)
Nempe dolor es, quem podagricus ille contemnit, quem stomachicus ille in ipsis deliciis perfert, quem in puerperio puella perpetitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:8)
Sed ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit, iram evocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 19:4)
Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 7:1)
Debilitatem nobis indixere deliciae, et quod diu noluimus, posse desîmus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 1:2)
" malo me fortuna in castris suis quam in deliciis habeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 15:2)
valetudinem et inbecillitatem voca et desidiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 3:8)
alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:4)
Eo deliciarum pervenimus, ut nisi gemmas calcare nolimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 7:5)
Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 13:1)
in delicias laboratum Non desiderabis artifices;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION