라틴어 문장 검색

sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 311:2)
ne illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret, nec verba in faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Graeci καταπεπλασμένον dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 387:1)
itaque ingeniosi vocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 179:3)
A corruptissimo quoque poetarum figuras seu translationes mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet, si ad intelligendos nos opus sit ingenio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 26:1)
ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervasitque iam multos ista persuasio, ut id iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 60:1)
paucos enim vel potius vix ullum ex his qui vetustatem pertulerunt existimo posse reperiri, quin iudicium adhibentibus adlaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem, sed arte carentibus, plurimum fateatur adiutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 41:2)
alios recens haec lascivia deliciaeque et omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 44:2)
accidit enim etiam ingeniosis adolescentibus frequenter, ut labore consumantur et in silentium usque descendant nimia bene dicendi cupiditate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 174:2)
satis apparet ex eo, quod hanc scribentium negligentiam damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 180:3)
quare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur ea consuetudine, quam desideratura sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 171:1)
ne illas quidem tulerim delicias eorum, qui doceri amicos suos iubent, quanquam minus mali est, si illi saltem recte discant recteque doceant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 132:1)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:3)
Ingeniosus ille vir fuit, magnum exemplum Romanae eloquentiae daturus, nisi illum enervasset felicitas, immo castrasset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 9:7)
Quod eo magis faciendum est, quod deliciis permaduimus et omnia dura ac difficilia iudicamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION