라틴어 문장 검색

disco, hastis, pila, cursu, armis, equo victitabam volup, parsimonia et duritia discipulinae aliis eram, optumi quique expetebant a me doctrinam sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 242)
Paegnium, deliciae pueri, salve.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 255)
Enim vero, ere, facis delicias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 280)
Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2120)
Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas, meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium, meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus - Agor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2305)
huius voluptas, te opsecro, huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium, huius delicia, huius salus amoena, huius festivitas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2340)
Vt volup est homini, mea soror, si quod agit cluet victoria;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 424)
gaudeo et volup est mihi, si quid lenoni optigit magni mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 567)
et quom istas invenisti filias, ita me di ament mihi volup est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 770)
vos, quae in munditiis, mollitiis deliciisque aetatulam agitis, viris cum summis, inclutae amicae, nunc ego scibo atque hodie experiar, quae capiti, quae ventri operam det, quae suae rei, quae somno studeat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 243)
ubi isti sunt quibus vos oculi estis, quibus vitae, quibus deliciae estis, quibus savia, mammia, mellillae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 248)
tu autem, quae pro capite argentum mihi iam iamque semper numeras, ea pacisci modo scis, sed quod pacta es non scis solvere, Phoenicium, tibi ego haec loquor, deliciae summatum virum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 296)
Otium ubi erit, tum tibi operam ludo et deliciae dabo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 428)
Daemones Bene factum et volup est, me hodie his mulierculis tetulisse auxilium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 11)
Volup est cum istuc ex pietate vestra vobis contigit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4311)

SEARCH

MENU NAVIGATION