라틴어 문장 검색

" Nunc enim quanta dementia est hominum !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 5:3)
His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam hominum inprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 23:3)
nunc quae dementia est supervacua discere in tanta temporis egestate ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 12:4)
Quanta autem dementia eius est, quem clamores inperitorum hilarem ex auditorio dimittunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 11:1)
si superstes est corpori, praeteri illum nullo genere posse, propter quod non perit, quoniam nulla immortalitas cum exceptione est nec quicquam noxium aeterno est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 9:3)
Sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 23:5)
Vilissimae sortis homines ingenti impetu in tutum evaserunt, cumque e commodo mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:3)
Tam inbecillum est quod nocet quam cui nocetur, optima vi noxia carent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 17:2)
" Quae dementia est fugere, cum retro ire non possis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:7)
Illud vero cuius dementiae est, credere, quarum rerum extra nostrum arbitrium posita principia sunt, earum nostri esse arbitrii terminos ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 13:1)
Quanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 20:1)
Nemo errat uni sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque invicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 54:3)
Magna pars sanitatis est hortatores insaniae reliquisse et ex isto coitu invicem noxio procul abisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 69:1)
Et ista quamdiu furtim et a singulis fiunt, minus noxia minusque monstruosa sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 30:5)
Quae ista dementia est malum suum antecedere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION