라틴어 문장 검색

"blande et quiete efflagito quod sponte obire debeas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.21)
exorata suos obire tandem maiestas famulos iubet caducis missos corporibus sibique reddi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.59)
Punica terra tulit, quo splendeat omne quidquid usquam est, inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum, est proprius patriae martyr, sed amore et ore noster, incubat in Libya sanguis, sed ubique lingua pollet, sola superstes agit de corpore, sola obire nescit, dum genus esse hominum Christus sinet et vigere mundum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.1)
"ibo inruentis gressibus obviam, nec demorabor vota calentia:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis33)
Is obiit mortem:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 321)
Ea obiit mortem:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 376)
Ea mortem obiit, e medio abiit, qui fuit in re hac serupulus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 898)
Iam pridem invisus divis et inutilis annos demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex fulminis adflavit ventis et contigit igni."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 27:9)
Quid ultra provehor, et fando surgentis demoror austros?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:8)
"Phoebe, graves Troiae semper miserate labores, Dardana qui Paridis direxti tela manusque corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras tot maria intravi duce te, penitusque repostas Massylum gentes praetentaque Syrtibus arva, iam tandem Italiae fugientis prendimus oras;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:14)
Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum et lituo pugnas insignis obibat et hasta:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:5)
Nec vero Alcides tantum telluris obivit, fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:1)
ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 22:7)
Equidem credo, mea volnera restant et tua progenies mortalia demoror arma.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:12)
At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba miratus stupet in Turno corpusque per ingens lumina volvit obitque truci procul omnia visu talibus et dictis it contra dicta tyranni:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION