라틴어 문장 검색

perpetua anxietas nec mensae tempore cessat, faucibus ut morbo siccis interque molares difficili crescente cibo, sed vina misellus expuit, Albani veteris pretiosa senectus displicet;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII84)
Nam et aeris notam pretiosiorem ipsa opulentissimae urbis fecit iniuria, quia incendio permixtis plurimis statuis atque simulacris aeris auri argentique venae in commune fluxerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 7:1)
Tunc Poenus eludens ignaviam inbelliamque militum eius pretiose armatorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 3:1)
Mater M. Bruti, Servilia, cum pretiosum aere parvo fundum abstulisset a Caesare subiciente hastae bona civium, non effugit dictum tale Ciceronis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:2)
Piscinas autem quam refertas habuerint pretiosissimis piscibus Romani illi nobilissimi principes, Lucullus Philippus et Hortensius, quos Cicero piscinarios appellat, etiam illud indicium est, quod M. Varro in libro de agricultura refert M. Catonem qui post Uticae periit, cum heres testamento Luculli esset relictus, pisces de piscina eius quadraginta milibus vendidisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 6:1)
Mel quod optimum est reliquo ponderosius est, in vase igitur mellis pars quae in imo est utique praestat pondere, et ideo supernante pretiosior est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 14:2)
Postea, inquit, usus luxuriantis aetatis signaturas pretiosis gemmis coepit insculpere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 13:1)
Hinc factum est ut usu anulorum exemptus dexterae, quae multum negotiorum gerit, in laevam relegaretur, quae otiosior est, ne crebru motu et officio manus dexterae pretiosi lapides frangerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 13:3)
pretiosaque vestis, Hirtam membra super Romani more Quiritis Induxisse togam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:38)
Et Tyros instabilis, pretiosaque murice Sidon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:24)
Non Arabum volucer serpens, innataque rubris Aequoribus custos pretiosae vipera conchae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:24)
Non pretiosa petit cumulato ture sepulchra Pompeius, Fortuna, tuus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:10)
Amphora non meruit tam pretiosa mori.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XVIII6)
Quid prosunt sacrae pretiosa silentia linguae?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXIX5)
Sic modo quae fuerat vita contempta manente, Funeribus facta est nunc pretiosa suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION