라틴어 문장 검색

Atque in his inflammatio fere quinto vel septimo die finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장134)
Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestivis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra (B C) scripsimus, oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장154)
Quod si antequam vesica purgata est, orae se glutis narunt, dolorque et inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장42)
Pertinet etiam ad rem quam caldissimum esse imum ventrem et extrema corporis, nequedum inflammationem coepisse, sed recenti re protinus adhiberi medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장9)
Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is vulneribus, quae in nervosis locis sunt, adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장47)
Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장11)
nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장13)
eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit . . . Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장15)
Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장102)
Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장13)
ante inflammationem enim tutius omnia tractantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장32)
ex quo graves inflammationes cum periculo mortis oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장38)
Os fractum, nisi si succursum est, gravibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장27)
In quo ipso videndum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장32)
Ex quo evenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum vero non habeat ac sic eam inritet et graves inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION