라틴어 문장 검색

cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 269:2)
iuvenis evasit vere indolis regiae, nec, cum quaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae iuventutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam rex despondit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 410:3)
Octavio Mamilio Tusculano - is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus - ei Mamilio filiam nuptum dat perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 505:1)
sequebatur turba, propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem nec curam, sed immensa omnia volventium animo, alia publica sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 546:1)
nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis, imperiumque ibi esse ubi non esset libertas indignabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 400:2)
desponderat filiam L. Icilio tribunicio, viro acri et pro causa plebis expertae virtutis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 468:1)
dein cum M. Claudius circumstantibus matronis iret ad prehendendam virginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset, Verginius intentans in Appium manus, Icilio inquit, Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educavi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 507:3)
plebemque hoc munere delenitam, quacumque incederet, conspectus elatusque supra modum hominis privati, secum trahere, haud dubium consulatum favore ac spe despondentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 142:1)
intueri potestis sollicitudinem et lacrimas in vestibulo curiae stantium cognatorum nostrorum exspectantiumque responsum vestrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 713:1)
tum demum ab cognato Scriboni tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse nec censuisse redimendos senatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 752:1)
horum parentes cognatique aegre pervicerunt ut legati ad consulem Romanum mitterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 48:1)
tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 407:1)
cui certandae cum dies advenisset, conciliumque tam frequens plebis adesset ut multitudinem area Capitolii vix caperet, perorata causa una spes videbatur esse si C. Servilius Casca tribunus plebis, qui propinquus cognatusque Postumio erat, priusquam ad suffragium tribus vocarentur, intercessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 39:1)
eorum amici cognatique litteras ac nuntios ad Hannonem Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis erant, miserunt, si exercitum ad moenia admovissent, se in potestatem eorum urbem tradituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 223:1)
ne desponderent animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 100:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION