라틴어 문장 검색

Quantum vero ad verba positiva illa, Stanleium nunquam contra regis Edwardi filium arma gesturum, etsi verba illa lene quidem sonarent, nihilominus hoc dixisse diserta et directa fuit oppugnatio et abnegatio tituli regis, sive per lineam Lancastrensem, sive per auctoritatam parlamenti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:9)
Verum quemadmodum saeculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, veteris sane continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora et mediterranea trajicere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:14)
ne vel in jam notis tantum haereamus, vel laxiore fortasse complexu umbras et formas abstractas, non solida et determinata in materia, prensemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 254:4)
Licet viae ad potentiam atque ad scientiam humanam conjunctissimae sint et fere eaedem, tamen propter perniciosam et inveteratam consuetudinem versandi in abstractis, tutius omnino est ordiri et excitare scientias ab iis fundamentis quae in ordine sunt ad partem activam, atque ut illa ipsa partem contemplativam signet et determinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 10:1)
Itaque radii solis directi videntur parum posse, etiam super terram planam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:3)
sit natura inquisita Consistens, sive se determinans;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:2)
veluti bulla aquae, quae est tanquam pellicula quaedam consistens et determinata, facta ex corpore aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:5)
At si diligenter animum advertas, materiae artificiales aut plane textiles sunt per fila directa et transversa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:4)
quia nihil determinant, sed monent tantum de separabilitate unius naturae ab altera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:6)
quae sensum videndi non ampliant, sed rectificant et dirigunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 377:2)
vel per admissionem et exceptionem objecti reflexi, ubi percussio directa sit nimis fortis, ut solis in pelvi aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 397:3)
Fallit operatio maxime (praesertim post diligentem naturarum inquisitionem) propter male determinatas et mensuratas corporum vires et actiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:12)
Itaque eae instantiae in pretio esse debent, quae aut dirigunt operativam ad ea quae maxime hominum intersunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 414:2)
fiat experimentum in sclopetis, utrum sclopetus, pro tanto spatio quo emittat pilam in linea directa, sive (ut vulgo loquuntur) in puncto blanco, debiliorem edat percussionem ejaculando in supra, ubi Motus Ictus est simplex, quam desuper, ubi Motus Gravitatis concurrit cum Ictu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:14)
coelestium, per radios suos directos, reflexos, refractos, et unitos in speculis comburentibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION