라틴어 문장 검색

sapiens sibi qui imperiosus,quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,externi nequid valeat per leve morari,in quem manca ruit semper fortuna.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장50)
Qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:5)
"Nolo habeas consortia matronarum, nolo ad nobilium accedas domos, nolo te frequenter videre, quod contemnens virgo esse voluisti."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:72)
Plures enim paupertatis, misericordiae atque ieiunii arbitros declinantes in hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:24)
Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:34)
"aut enim unum odiet et alterum amabit, aut unum patietur et alterum contemnet."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:8)
tu aliena desideras, illae contemnunt sua;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:4)
Tu aurum contemnis, alius diligit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:18)
Per fidei commissa legibus inludimus, et quasi maiora sint imperatorum scita quam Christi, leges timemus, evangelia contemnimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:7)
Per bonam et malam famam a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur, non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laeta contemnit et tristia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:6)
Facile contemnitur clericus, qui saepe vocatus ad prandium non recusat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 15:9)
Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:2)
Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum quomodo esse possunt, qui proprias iubentur contemnere facultates?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:8)
nulla nuptias contemptura timeat egestatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:3)
Ego carnis bona, quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiram nee me iactabo de genere, id est de alienis bonis, eum et Abraham et Isaae, sancti viri, Ismahelem et Esau peccatores genuerint et a regione Iephte in catalogo iustorum apostoli voce numeratus de meretrice sit natus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION