라틴어 문장 검색

Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptauit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 9장8)
Igitur ex improuiso finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit, deinde, cum omni multitudine in regnum suum conuertit, existimans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장4)
Ita numero priores, si ab persequendo hostis deterrere nequiuerant, disiectos ab tergo aut lateribus circumveniebant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장8)
Ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed utroque colle multitudine circumdato effusi consedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장6)
Eo autem magis te deterreo ab isto morbo, quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:1)
Me quoque isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem inpetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 2:3)
Quare non est quod fastidiosi isti te deterreant, quo minus servis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 17:9)
Ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla invitabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 18:6)
Ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 5:3)
Vult nos ab ebrietate deterrere Zenon, vir maximus, huius sectae fortissimae ac sanctissimae conditor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 9:1)
Haec, Lucili virorum optime, quo minus legas non deterreo, dummodo quicquid legeris, ad mores statim referas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:1)
Deinde leges a scelere deterrent, praecepta in officium adhortantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 37:3)
diximus perseuerasse ad redemptionem, quamuis deterruisset pater.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 10:11)
itaque professus sum, ut auctoritate mea deterrerem futuros conpetitores;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 12:2)
deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa nec cessante benignitate sacrilegi neclegentesque eorum deterrent.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION