라틴어 문장 검색

Ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est ecclesiae gremio, sedens ad exemplum Iohannis librum forte iam devorat, ego in scelerum meorum sepulchro iacens et peccatorum vinculis conligatus dominicum de cvangelio expecto clamorem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:5)
Adversarius noster tamquam leo rugiens aliquem devorare quaerens circuit, et tu pacem putas?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 4:6)
Adversarius noster diabolus tamquam leo rugiens aliquid devorare quaerens circuit.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:4)
Iob subvertere cupit et devorato Iuda ad cribrandos apostolos expetit potestatem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:12)
Quae vocata surrexit et egressa cum domino vescitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:5)
tu te perdere aestimas, quidquid in praesenti non hauseris, comederis, devoraris, et illae futura desiderant et credunt vera esse, quae scripta sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:6)
Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare iudicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:1)
Quid prodest oleo non vesci et molestias quasdam difficultatesque ciborum quaerere?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:3)
Caricae, piper, nuces, palmarum fructus, simila, mel, pistatia, tota hortorum cultura vexatur, ut cibario non vescamur pane.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:4)
Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam aquam non bibere nec vesci pane, sed sorbitiunculas delicatas et contrita holera betarumque sucum non calice sorbere, sed conca.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:5)
Si autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur, pueri erant, necdum ad sartiginem venerant in qua rex Babylonius senes iudices frixit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:11)
Devorasti et devorata es, dumque adsumpti corporis sollicitaris inlecebra et avidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:21)
Non vescatur in publico, id est in parentum convivio, nec videat cibos, quos desideret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:1)
In ipso quoque convivio, ut vescaris carnibus, quasi invita cogeris, ut vinum bibas, Dei laudabitur creatura, ut laves balneis, sordibus detrahetur;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:10)
Uteris balneis, cute nitida, rubicundus incedis, carnibus vesceris, affluis divitiis, pretiosa veste circumdatis et iuxta serpentem mortiferum securum dormire te credis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION