라틴어 문장 검색

et quoniam nemo vestrum, qui in hoc concilium advocati estis, pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulaverint, quae e re sua essent, sed suaserint quae nobis censerent utilia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 248:2)
Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXX3)
nam et illi declamare modo et scientiam declamandi ac facultatem tradere officii sui ducunt, idque intra deliberativas iudicialesque materias (nam cetera ut professione sua minora despiciunt), et hi non satis credunt excepisse, quae relicta erant, (quo nomine gratia quoque iis habenda est), sed ad prosopopoeas usque ac suasorias, in quibus onus dicendi vel maximum est, irrumpunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 3:1)
ita, quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi magistrum mittendus videtur puer quam declamare sciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 4:2)
MONTANVS VOTIENVS adeo nunquam ostentationis declamauit causa, ut ne exercitationis quidem declamauerit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 1:4)
illud tamen optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, ut numquam Graece declamaret, illos semper admiraretur qui non fuerunt contenti unius linguae eloquentia, ac cum Latine declamauerant, toga posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant et Graece declamabant;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 13:2)
Cum repeterem quos umquam bene declamantes audissem, occurrit mihi inter alios Fabianus philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando quantae postea in disputando fuit.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION