라틴어 문장 검색

sed sunt tamen perabsurdi et ii, qui cum scientia vivere ultimum bonorum, et qui nullam rerum differentiam esse dixerunt, atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii momento ullo anteponentem, , ut quidam Academici constituisse dicuntur, extremum bonorum et summum munus esse sapientis obsistere visis adsensusque suos firme sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 40:1)
Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non ullam esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus inveniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum dilectum adhiberi oporteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 65:2)
hoc sic expositum dissimile est superiori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 21:2)
Chrysippus autem exponens differentias animantium ait alias earum corpore excellere, alias autem animo, non nullas valere utraque re;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 39:2)
quod autem ea, quae ad naturam accommodata et per se assumenda esse dicunt, non adiungunt ad finem bonorum, desciscunt a natura et quodam modo sunt non dissimiles Aristonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 59:6)
atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent, dissimillimas proferebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 87:1)
Ecce aliud simile dissimile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 102:12)
ita fit ut, quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 26:2)
Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:1)
quis est tam dissimilis homini, qui non moveatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 84:3)
quid inter ipsos homines nonne et simillimis formis dispares mores et moribus figura dissimilis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 98:3)
quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media Martis incendat, is interiecta Iovis inlustret et temperet, infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum omnem sua luce compleat, ab eoque luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:2)
sic dissimillimis bestiolis communiter cibus quaeritur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:6)
Saepe dixisti nihil fieri sine deo, nec ullam vim esse naturae ut sui dissimilia posset effingere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:6)
qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam explanari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION