라틴어 문장 검색

Tum Caesar apud suos, cum iam esset agmen in portis, "differendum est" inquit, "iter in praesentia nobis et de proelio cogitandum, sicut semper depoposcimus;
(카이사르, 내란기, 3권 85:4)
Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit, et, quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant, restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, ex suis finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 28장3)
Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus vacare agros: hac re significari magnum numerum civitatum suam vim sustinere non posse.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 3장1)
Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum C agri vacare dicuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 3장2)
neque verum esse, qui suos fines tueri non potuerint alienos occupare; neque ullos in Gallia vacare agros qui dari tantae praesertim multitudini sine iniuria possint;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 8장2)
Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 14장1)
Hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum distulerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장2)
Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter sese proponere.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 11장1)
In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 18장3)
Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 21장1)
multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non sint; ex quibus quae maxime differant ab ceteris et memoriae prodenda videantur haec sunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 25장5)
Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 28장5)
Castris ante oppidum positis diei tempore exclusus in posterum oppugnationem differt quaeque ad eam rem usui sint militibus imperat
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 11장5)
quorum civitas propter Germaniae vicinitatem cotidianis exercitata bellis cultu et feritate non multum a Germanis differebat neque imperata umquam nisi exercitu coacta faciebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 26장2)
Quorum omnis postea multitudo aquatorum unum in locum conveniebat sub ipsius oppidi murum, ubi magnus fons aquae prorumpebat ab ea parte, quae fere pedum CCC intervallo fluminis circuitu vacabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION