라틴어 문장 검색

Priora curationem non difficillimam recipiunt, ultimum uix umquam sanescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 70:7)
Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene * * . - Difficillime genus id inbecillitatis eliditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 66:2)
apud nos foediora uerba ne consuetudine quidem aliqua uerecundius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta seruantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 1:2)
Tunica quiddam, quod difficulter maturescit, conprehensum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 3:2)
Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 5:3)
Palpebrae tantum inter se cohaerentes non difficulter diducuntur, sed interdum frustra:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 11:5)
At quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio, cum eo ne ignotum sit esse difficilem:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 15:5)
quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo uersari manus possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 15:6)
Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resoluere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:2)
Colligitur autem eo, quod difficilius urina redditur, in ceruice calculum esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 16:1)
Siquidem in uesica difficulter inuenitur, inuentusque celeriter effugit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:3)
Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in uesica sanguinem concretum remansisse:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 25:4)
Vbi concepit autem aliqua, si iam prope maturus partus intus emortus est neque excidere per se potest, adhibenda curatio est, quae numerari inter difficillima potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 1:1)
In pedes quoque conuersus infans non difficulter extrahitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:6)
Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti uarices non difficili ratione tolluntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION