라틴어 문장 검색

Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt bello Cimbrico, difficillimis reipublicae temporibus, vel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino, milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria extaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 15:1)
QUORUM in nascendo non caput, sed pedes primi extiterant, qui partus difficillimus habetur, Agrippae appellati, vocabulo ab aegritudine et pedibus conficto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVI 2:1)
Ad hoc, si istaec quae calidiora sunt difficilius gelu coguntur, congruens est ut quae frigidiora sunt facile cogantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 14:1)
Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus in libris Naturalis Historiae scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 7:1)
Satis autem visum est in hoc conmentario de temporibus paucorum hominum dicere, ex quorum aetatibus de pluribus quoque, quos non nominaremus, haut difficilis coniectura fieri posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 2:1)
Verumst, mi Favorine, talionem parissimam fieri difficillime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 35:1)
Attamen cum secum reputaret minus sibi tutum futurum, et hominum curiositati et inquisitioni magis obnoxium, si fabulam istam hic in Anglia egisset, consultius fore putavit si, more scenarum in tragoediis et similibus, magis e longinquo rem ostentaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:6)
secunda, quod motus idem contigerat tali loco quo tuto personam suam transferre non poterat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 5:3)
Itaque quamprimum Carolus audisset regem victoria sua in tuto collocatum, statim legatos ad eum misit qui auxilium ab eo peterent, aut saltem ut ne alterutri parti se addiceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:12)
De spe eius coniectura recte capi potest quod difficillimam belli partem primo loco aggressus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:3)
Ex hoc enim periculum imminere possit Scotiae ab Anglia, Lusitaniae ab Hispania, minoribus Italiae et Germaniae statibus a maioribus, imo etiam (si parva magnis componere liceat) perinde esset ac si aliquibus vobis minoris ordinis tuto vivere non liceret in vicinitate aliquorum ex his proceribus potentioribus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 19:3)
25. Res difficilis non erat parlamentum ad istud Britanniae negotium disponere et afficere, tam propter aemulationem inter nationes Angliae et Galliae atque invidiam recentem quod regnum Galliae nuper incrementa acceperat, quam propter periculum quod Angliae imminere poterat si Galli tam amplam provinciam maritimam acquirerent, ut supra diximus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:1)
Satis enim novit rex multa a regibus ad populo suo complacendum fieri necesse esse, neque difficile est distinguere in rebus huiusmodi quid a regis mero motu emanaverit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 19:7)
Poyningus vero (postquam aliquod dies apud Slusiam moratus esset donec res in tuto esset) ad regem tunc Bononiam obsidentem reversus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 13:5)
Inter has auras pacis rex se non difficilem praebuit ad pacem tractandam, consensitque ut episcopus Exoniae et dominus Daubeneius praefectus Caleti colloquerentur cum domino Cordesio super tractatum pacis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION