라틴어 문장 검색

Praeterea quae cumque manent aeterna necessust aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas dissociare intus partis, ut materiai corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, aut ideo durare aetatem posse per omnem, plagarum quia sunt expertia, sicut inane est, quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, aut etiam quia nulla loci sit copia circum, quo quasi res possint discedere dissoluique, sicut summarum summa est aeterna, neque extra qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae possint incidere et valida dissolvere plaga.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:1)
usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 21:4)
est etiam quoque uti non magno solis ab igni aëra percipiat calidis fervoribus ardor, opportunus ita est si forte et idoneus aër, ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:4)
fit quoque ut e mundi transversis partibus aër alternis certo fluere alter tempore possit, qui queat aestivis solem detrudere signis brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem, et qui reiciat gelidis a frigoris umbris aestiferas usque in partis et fervida signa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:9)
qui minus illa queant per magnos aetheris orbis aestibus inter se diversis sidera ferri?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:12)
nam cur luna queat terram secludere solis lumine et a terris altum caput obstruere ei, obiciens caecum radiis ardentibus orbem, tempore eodem aliut facere id non posse putetur corpus, quod cassum labatur lumine semper?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:2)
et cur terra queat lunam spoliare vicissim lumine et oppressum solem super ipsa tenere, menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras, tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae corpus vel supra solis perlabier orbem, quod radios inter rumpat lumenque profusum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:4)
Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo esse queunt duplici natura et corpore bino ex alienigenis membris compacta, potestas hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:1)
] nam bene qui didicere deos securum agere aevom, si tamen interea mirantur qua ratione quaeque geri possint, praesertim rebus in illis quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, rursus in antiquas referuntur religionis et dominos acris adsciscunt, omnia posse quos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:5)
praeterea neque tam condenso corpore nubes esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:2)
Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam perspicere et qua vi faciat rem quamque videre, non Tyrrhena retro volventem carmina frustra indicia occultae divum perquirere mentis, unde volans ignis pervenerit aut in utram se verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se, quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:1)
si nec opinantis autem volt opprimere igni, cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus, cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:12)
hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit in mare de caelo tam quam demissa columna, paulatim, quasi quid pugno bracchique superne coniectu trudatur et extendatur in undas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 14:3)
hic demum fit uti turba maiore coorta et condensa queant apparere et simul ipso vertice de montis videantur surgere in aethram.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 15:8)
ut vas inter [aquas] non quit constare, nisi umor destitit in dubio fluctu iactarier intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION