라틴어 문장 검색

ex interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius Corvus tertium A. Cornelius Cossus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 296:1)
propter dilectum acerbe actum et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine, adulescens ipse cuius relegatio patri obiciebatur venit in cubiculum tribuni strictoque gladio coegit eum in verba sua iurare se non perseveraturum in accusatione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha5)
itaque interregnum initum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 30:2)
alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur qui ea tempestate hostes erant Romanis eodemque ordine instruxerant aciem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 114:2)
et quia pestilentia insecuta est, velut omnibus eo vitio contactis auspiciis, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 245:3)
ab interregno inito per quintum demum interregem, M. Valerium Corvum, creati consules A. Cornelius iterum et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 246:1)
a quibus cum dilectus intentius quam adversus finitima bella haberetur, exploratores missi attulerunt quieta omnia apud Gallos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 248:1)
Cornelius dilectum indictum a magistratibus universumque Samnium erectum ac vicinos populos, Privernatem Fundanumque et Formianum, haud ambigue sollicitari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 321:1)
tandem ad interregnum res redit, dilatisque alia atque alia de causa comitiis quartus decimus demum interrex L. Aemilius consules creat C. Poetelium L. Papirium Mugillanum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 336:1)
insequenti anno, Q. Fabio L. Fulvio consulibus, A. Cornelius Arvina dictator et M. Fabius Ambustus magister equitum metu gravioris in Samnio belli - conducta enim pretio a finitimis iuventus dicebatur - intentiore dilectu habito egregium exercitum adversus Samnites duxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 534:1)
ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 95:1)
in civitate ira odioque ardente dilectus prope omnium voluntariorum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 146:1)
ab tribunis plebis dilectus impediti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 268:1)
itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 275:1)
amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se . quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 483:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION