라틴어 문장 검색

Igitur cum praefecto praetorio summatibus quaesitis in unum, quibus cognitiones commissae sunt, intenduntur eculei, expediuntur pondera plumbea, cum fidiculis et verberibus, resultabant omnia truculentae vocis horroribus, inter catenarum sonitus Tene, claude, comprime, abde ministris officiorum tristium clamitantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 23:1)
Nam et sollicitius cibo mundissimo fovebatur, et ad largiendum paelicibus, merebat aes collaticium grave, et incedebat passim ac late, os circumferens vultuosum, omnibusque formidatum, ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo (sicut ipse voluit), liberius versabatur, cubiculariis officiis praepositus, assidue propalam ventitabat, elogia parentis publici praeferens, futura pluribus luctuosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 7:1)
Utque rumores distulerunt assidui, navabatur opera diligens in palatio, Romani quidem relationes, multa et aspera congerentes in Firmum, libenter suscipi recitarique principi, in earum favorem concinentibus multis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 2:3)
ea vero, quae contra Firmus salutis tuendae gratia docebat crebro per suos, accepta, diutius occultari, Remigio officiorum magistro, affine amicoque Romani, inter potiores imperatoris necessitates haec velut minima et superflua, non nisi opportune legi posse adseverante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 2:4)
Quibus ille gratanter visis atque susceptis, agens etiam tum apud Caesaream, fide rerum diligentius explorata, comperit Firmum per speciem paventis et supplicis, tectiore consilio id moliri, ut nihil hostile metuentem exercitum in modum tempestatis subitae conturbaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 19:2)
Denique Gabinium regem, nequid novaretur modeste poscentem, ut assensurus humanitate simulata cum aliis ad convivium corrogavit, quem digredientem post epulas, hospitalis officii sanctitate nefarie violata, trucidari securum fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 5:1)
Remigius (quem populanti provincias rettulimus comiti favisse Romano), postquam Leo in eius locum magister esse coepit officiorum, a muneribus rei publicae iam quiescens, negotiis se ruralibus dedit prope Mogontiacum in genitalibus locis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 10:1)
Navabatur enim opera diligens, ut homo rigidus audire cupiens lites, a studio iudicandi revocaretur, metu ne ita ut Iuliani temporibus, defensione innocentiae respirante, frangeretur potentium tumor, assumpta licentia latius solitus evagari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 1:3)
Nec minus apud Romanos, Rutilii et Galbae et Scauri vita moribus frugalitateque spectati, et postea per varias aevi sequentis aetates, censorii et consulares multi et triumphales, Crassi et Antonii et cum Philippis Scaevolae aliique numerosi, post exercitus prosperrime ductos, post victorias et tropaea, civilibus stipendiorum officiis floruerunt, laureasque fori speciosis certaminibus occupantes, summis gloriae honoribus fruebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 6:1)
Cumque disceret perisse aliquem laqueo, abisse alium trans mare, conscivisse sibi alium mortem aut plumbo vita erepta exstinctum, in immensum excanduit, urente irarum nutrimenta tunc officiorum magistro Leone (pro nefas!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 10:2)
Quo intellecto, magister officiorum Remigius, cum eum ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos, inter alia subserebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 12:1)
Et navabatur opera diligens, nequi Romanam rem eversurus relinqueretur, vel quassatus morbo letali.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 5:2)
Remotusque in ipsa vertigine pereuntium rerum dux cautus et diligens, cum etiam si dudum discessisset in otium, ad procinctum reduci negotiorum magnitudine poscente deberet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 22:1)
quod factum dum evocatus negaret, tune Beothius patricius, qui magister officiorum erat, in conspectu regis dixit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 7:3)
Feria quinta, qua cena Domini celebratur, cum imperator ab ecclesia peracto sacro officio remearet, lignea porticus, per quam incedebat, cum et fragili materia esset aedificata et tunc iam marcida et putrefacta, quae contignationem et tabulatum sustinebant, transtra pondus aliquod ferre non possent, incedentem desuper imperatorem subita ruina cum viginti et eo amplius hominibus, qui una ibant, ad terram usque deposuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION