라틴어 문장 검색

Iunium Bubulcum dictatorem missum in Sallentinos in quibusdam annalibus invenio et Cleonymum, priusquam confligendum esset cum Romanis, Italia excessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 14:1)
L. Papirius, iam per omnia ad dimicandum satis paratus, nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse postero die, si per auspicia liceret, confligere cum hoste;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 569:1)
nox accensum ingentibus animis proelium diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 633:1)
cum satis sciret per easdem angustias quibus intraverat Falernum agrum rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Volturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 178:2)
Hasdrubal ad eum navium numerum quem a fratre instructum paratumque acceperat decem adiectis, quadraginta navium classem Himilconi tradit atque ita Carthagine profectus naves prope terram, exercitum in litore ducebat, paratus confligere quacumque parte copiarum hostis occurrisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 218:1)
cum deinde Q. Fabius Maximus dictator adversus Hannibalem missus nollet acie cum eo confligere, ne contra ferocem tot victoriis hostem territos adversis proeliis milites pugnae committeret, et opponendo se tantum conatus Hannibalis impediret, M. Minucius magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem tamquam segnem et timidum effecit ut populi iussu aequaretur ei cum dictatore imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha7)
divisoque exercitu cum iniquo loco conflixisset et in magno discrimine legiones eius essent, superveniente cum exercitu Fabio Maximo liberatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha8)
cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 133:2)
dein concursu ad pugnantis facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 599:3)
ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit, nec dubia victoria fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 540:2)
Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas - extremi prope Oceanum adversus Gadis colunt - refugit, adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentis brevi copias armavit cum quibus in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 627:1)
a quibus Syphax rex Numidiae in amicitiam adscitus, qui a Masinissa Massyliorum rege pro Carthaginiensibus pugnante victus in Hispaniam ad Scipionem cum magna manu transiit contra Gades, ubi angusto freto Africa et Hispania dirimuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIV Periocha9)
et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus, praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 4:1)
si publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 278:1)
una profecti ambo duces exercitusque Celtiberis praegredientibus ad urbem Amtorgim in conspectu hostium dirimente amni ponunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 476:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION