라틴어 문장 검색

cum Philippo ad Cynoscephalas in Thessalia acie victo debellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIII Periocha2)
nec tamen ea pugna debellatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 199:1)
his dictis in vicem auditisque nox prope diremit colloquium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 397:1)
de provinciis cum relatum esset, senatus frequens in sententiam ibat ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia provincia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 499:1)
mors nuntiata Antiochi filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit conloquia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 166:2)
elephantorum aciem conspectu ipso debellaturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 415:4)
ubi dum opperitur Amynandrum atque Aetolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus milibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo, misit, sive ab ipso, quaerente sibi commendationem ad Macedonum gentem et invidiam regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus, sive ab insita regibus vanitate ad consilium specie amplum, re inane animo adiecto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 95:1)
id iugum, sicut Appennini dorso Italia dividitur, ita mediam Graeciam dirimit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 186:1)
si P. Scipio devictis acie Bois aut ipse cum victore exercitu in agrum Ligurum transisset, aut partem copiarum Q. Minucio misisset, qui iam tertium ibi annum dubio detineretur bello, debellari cum Liguribus potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 440:1)
dirempto proelio, ne tum quidem ad quietem versi, sed undique omnes ad munienda et obmolienda quae ruinis strata erant concurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 367:1)
uno memorabili proelio debellatum, gloriamque eius victoriae praefloratam ad Thermopylas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 702:3)
L. Cornelius Scipio, qui cum Antiocho debellaverat, cognomine fratri exaequatus Asiaticus appellatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII Periocha5)
protinus ad persequendos hostes mittit, et ipse paulo post tradita captivorum custodia tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pavore quam plurimi caesi forent aut capti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 285:3)
legatum eum post damnationem et bona vendita missum in Asiam ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina Valerius Antias est auctor:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 238:1)
pars nuntios Messenen praemittunt debellatum esse, Philopoemenem captum adduci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 580:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION