라틴어 문장 검색

cum praeter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque pro contione privato dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 175:2)
dimissis legatis regiis disceptatum inter Pisanos Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, de quo agatur, ab triumviris agrum sibi adsignatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 144:1)
haec inter ipsos disceptata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 167:1)
Tremellius tribunus, quia lectus non erat in senatum, intercessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 171:2)
tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 236:1)
si media nox est sive est prima vespera, si status condictus cum hoste intercedit dies, tamen est eundum quo imperant ingratiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 13)
huc si quis intercedat tertius, pereat fame.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 1130)
summotis deinde a templo paulisper dubitatum an arcessendus a Capua Q. Fulvius esset - mortuus enim post captam Claudius consul erat - ut coram imperatore qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 461:1)
Omnis igitur res eandem habet naturam ambigendi, de qua quaeri et disceptari potest, sive in infinitis consultationibus disceptatur sive in eis causis, quae in civitate et forensi disceptatione versantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 111:1)
de his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissima intercessit, cui quom Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 2 4:5)
et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi quam privatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe evenisset, ut et qui non professi essent se intercessuros, animadversis vitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 234:1)
si M. Brutus intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio tribunorum non morae, sed auxili causa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION