라틴어 문장 검색

Eandem turrim in cubicula diversa distingui volo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:10)
Et hoc in genere observari debet ut terra elevata in qua arbores fructiferae plantantur sit lata, humilis, et molliter ascendens, et floribus suavibus consita sed raris, ne succo defraudent arbores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:7)
Atque insuper tales qui cum re quam tractant congruitatem quandam habent, veluti audaces ad expostulandum, blandos ad persuadendum, astutos ad observandum et rimandum, protervos et paulo absurdiores ad res quae aliquid iniqui habent transigendas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:8)
Et non raro observari poterit paucos qui obstinati et pertinaces sint factionem numerosiorem sed tamen moderatam in fine defatigare et depellere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:8)
Ita enim in aliorum moribus easdem observat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:9)
Salomon inquit qui observat ventum non seminat, et qui considerat nubes nunquam metet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:34)
Sane qui lapidem fines distinguentem transponit culpa non caret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:7)
necdum prodiderat Esther cognationem et populum suum iuxta mandatum eius; quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther, ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장20)
Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: " Cur non observas mandatum regis? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장3)
Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장28)
Et irritum factum est in die illa; et cognoverunt mercatores gregis, qui observabant me, quia verbum Domini est.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장11)
sed, quia regi resisti non poterat, opportunitatem observabat, ut artificio illud perficeret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장29)
Hi ergo naturaliter se sequentes inpares sunt, quos nullus in medio par numerus distinguit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 4:1)
Generatio autem ipsorum atque ortus huiusmodi investigatione colligitur, quam scilicet Eratosthenes cribrum nominabat, quod cunctis inparibus in medio conlocatis per eam quam tradituri sumus artem, qui primi quive secundi quique tertii generis videantur esse distinguitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 1:1)
An uernis floribus ipse distingueris aut tua in aestiuos fructus intumescit ubertas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION