라틴어 문장 검색

in Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem irae adversus Romanos eas quas ante dixi habentem, Brachyllae necem et bellum a Quinctio Coroneae propter Romanorum militum caedes illatum, re vera per multa iam saecula publice privatimque labante egregia quondam disciplina gentis et multorum eo statu, qui diuturnus esse sine mutatione rerum non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 60:1)
nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam quam libertatis, praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 300:1)
non diuturnum mortis eius gaudium auctoribus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 596:1)
liberemus inquit diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 608:1)
ea enim cum suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장13)
ita quae non potest extra terram paulum tempus durare, ea in umore obruta permanet ad diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장34)
ideoque quae ex his generibus opera constituuntur, permanent ad aeternam diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장42)
insequitur animadversio, quid ita quae in urbe supernas dicitur abies, deterior est, quae infernas, egregios in aedificiis ad diuturnitatem praestat usus, et de his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprietatibus habere vitia aut virtutes, uti ea sint considerantibus apertiora, exponere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장68)
cum autem excisae et dolatae vitalem potestatem amiserunt, venarum rigore permanente siccescendo propter raritatem fiunt inanes et evanidae, ideoque in aedificiis non possunt habere diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장7)
id autem erit recte, si glaebae calcis optimae ante multo tempore, quam opus fuerit, macerabuntur, uti, si qua glaeba parum fuerit in fornace cocta, in maceratione diuturna liquore defervere coacta uno tenore concoquatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장2)
"Nam ut scis optime, secundum quaestum Macedoniam profectus, dum mense decimo ibidem attentus nummatior revortor, modico priusquam Larissam accederem, per transitum spectaculum obiturus, in quadam avia et lacunosa convalli a vastissimis latronibus obsessus atque omnibus privatus tandem evado et, utpote ultime affectus, ad quandam cauponam Meroen, anum sed admodum scitulam, devorto, eique causas et peregrinationis diuturnae et domuitionis anxiae et spoliationis diuturnae et miserae refero:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION