라틴어 문장 검색

equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit, eum esse deo similiorem.
(아풀레이우스, 변명 20:9)
disce enim nomina rerum Latina, quae propterea uarie nominaui, ut denuo instructus accuses.
(아풀레이우스, 변명 32:6)
Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim, quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus, quoniam usque adeo rebus meis curat;
(아풀레이우스, 변명 34:1)
si cocto uentrem rusparer, hepatia suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens suomet obsonio discit, eam rem non putares accusandam;
(아풀레이우스, 변명 39:7)
quippe hoc emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur.
(아풀레이우스, 변명 40:7)
quod si hic nescit quid didicerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc, dic quid aduocato tuo mandaueris, exhibe pueros.
(아풀레이우스, 변명 44:12)
at ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos ritus et uarias cerimonias studio ueri et officio erga deos didici.
(아풀레이우스, 변명 53:12)
qui inaniores uenere, signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint.
(아풀레이우스, 변명 73:11)
multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti:
(아풀레이우스, 변명 79:3)
nam si mimus est, riseris, si funerepus, timueris, si comoedia est, faueris, si philosophus, didiceris.
(아풀레이우스, 플로리다 5:2)
itidem alius sese parentibus quaepiam imperantibus oboedisse, et alius aliquid meditatione sua repperisse uel alterius demonstratione didicisse, alia denique ceteri commemorant.
(아풀레이우스, 플로리다 6:15)
quis enim a te non amet discere, quanam moderatione optineri queat * * * ;
(아풀레이우스, 플로리다 9:43)
haec discenti ferula est.
(아풀레이우스, 플로리다 12:9)
discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur:
(아풀레이우스, 플로리다 12:10)
id uero, quod didicit, ita similiter nobis canit uel potius eloquitur, ut, uocem si audias, hominem putes:
(아풀레이우스, 플로리다 12:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION