라틴어 문장 검색

Homo assuetusin verbis improperii non erudietur cunctis diebus vitæ suæ.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 43:14)
Hanc igitur doctrinam super loquendo vel tacendo, breviter comprehensam,tibi et aliis tuis fratribus litteratis scribere curavi, quia vita litteratorumpotius in loquendo vel in dicendo, quam in faciendo consistit, Seneca hoctestante, qui ait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 107:5)
Si autem etiam super faciendo volueris habere doctrinam, detrahaturde hoc versiculo istud verbum, dicas, et in loco illius ponas hocverbum facias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 108:1)
His denique auditis circa prædicta, exercitatione intentissima et frequentiusu te ipsum exerceas — nam exercitatio ingenium et naturam sæpe vincit,et usus omnium magistrorum præcepta superat — ut valeas doctrinam dicendiet faciendi in promptu habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 111:1)
Explicit liber de doctrina loquendi et tacendi ab Albertano, causidicobrixiensi, ad instructionem suorum filiorum compositus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 112:1)
"Illi prudentiores semper sunt habiti, qui multorumhominum conversationibus probantur eruditi;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 110:3)
L, in media Quadragesima, sermo Albertani super doctrina timoris Domini.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 1:2)
Ad doctrinam vos invitat Dominus sui timoris, ut tribuat vobis dulcedine sui amoris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 1:13)
homo assuetis in verbis improperii non erudietur cunctisdiebus vitæ suæ í-- Et Socrates dicit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 11:6)
Qui in doctrina defecerit, parum generositas sua ei proderit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 48:2)
Accipe, ait, talem qui septem liberalibus artibus sit instructus, industriisseptem eruditus, septem etiam probitatibus edoctus, et ego hanc aestimoperfectam esse nobilitatem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 57:17)
Pater, erudi me, quomodo, si oportuerit me regi servire, ut prudenset bene doctus valeam placere.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 178:6)
(14) Item, Augustinus in libro De doctrina christiana fatum dicit nihil esse;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 16:1)
Unusquisque enim in novissimis suis cognoscitur, et in filiis suis aestimatur, si bene filios suos instituit, et disciplinis competentibus erudivit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:4)
Etenim ubi labor, doctrina, meditatio, illic cum pluribus commune collegium, et quoddam populare consortium est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION