라틴어 문장 검색

tua litora multo vomere suspendunt, fluviorum ductor Achivum, Inache - Persea neque enim violentior exit amnis humo, cum Taurum aut Pleiadas hausit aquosas spumeus et genero tumuit Iove - quos celer ambit Asterion Dryopumque trahens Erasinus aristas, et qui rura domant Epidauria - dexter Iaccho collis, at Hennaeae Cereri negat - ;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권49)
acrior et campum sonipes rapit et pedes arva implet ovans, rediere viris animique minaeque votaque, sanguineis mixtum ceu fontibus ignem hausissent belli magnasque in proelia mentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권2)
dispositi in turmas rursus legemque severi ordinis, ut cuique ante locus ductorque, monentur instaurare vias.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권3)
"audite, o ductor Nemeae lectique potentes Inachidae, quae certus agi manifestat Apollo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권280)
non sic ductores gemini gregis horrida tauri bella movent;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권336)
"magnanimi reges, quibus haud parere recusem ductor et ipse meas miles defendere Thebas, non ego vos stimulare parem - nam liber in arma impetus, et meritas ultro iurastis in iras - , nec laudare satis dignasque rependere grates sufficiam - referent superi vestraeque subacto hoste manus - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권180)
ast ubi ductor taurus init fecitque vadum, tunc mollior unda, tunc faciles saltus, visaeque accedere ripae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권207)
cultor Baccheus Acontea Phegeus iam vacuum telis geminoque in sanguine ovantem comminus ense petit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권291)
Atque is ubi intorto signatus vellere crinem convenitque deis, hilari per castra tumultu vadit ovans ac, prima sui documenta, sacerdos Tellurem placare parat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권128)
Principium pugnae turmas Asopius Hypseus Oebalias - namque hae magnum et gentile tumentes Euboicum duris rumpunt umbonibus agmen - reppulit erepto cunei ductore Menalca.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권179)
haud tamen est turbatus fulmine ductor, sed miseratur equum, magnoque ex volnere telum exuit ipse gemens et sponte remisit habenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권133)
tandem vestigia flexit excussumque manu tegimen, conversaque lente terga refert, instant undae sequiturque labantem amnis ovans;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권215)
"talis erat turmae ductor longaevus Achivae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권90)
At ferus Amphion, regi qui facta reportent edoceantque dolum captivaque corpora reddant, mittit ovans;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권200)
dicit, et alterno captiva in moenia gressu surgit ovans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권387)

SEARCH

MENU NAVIGATION