라틴어 문장 검색

De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo:
(아풀레이우스, 변명 87:1)
linum consideret, signa quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos computet, quos sexaginta mulieri adsignabat.
(아풀레이우스, 변명 87:6)
Mane factum est, et perfectis sollemnibus processi duodecim sacratus stolis, habitu quidem religioso satis, sed effari de eo nullo vinculo prohibeor, quippe quod tunc temporis videre praesentes plurimi.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:1)
Qui, postquam baptizatus fuit, duodecim noctibus cum rege mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:9)
in qua sedule per duodecim menses et una hebdomada die noctuque sine aliqua vitae spe laboravi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:14)
cumque tanta cera mensurata fuisset, quae septuaginta duos denarios pensaret, sex candelas, unamquamque aequa lance, inde capellanos facere iussit, ut unaquaeque candela duodecim uncias pollicis in se signatas in longitudine haberet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:2)
Apud vos sexaginta numero fratrum innocens effusus est sanguis et, si quis plures occidit, functus est laudibus et in vestram curiam tenuit principatum.
(아우구스티누스, 편지들, 16. (A. D. 399 Epist. L) Ductoribus Ac Principibus Vel Senioribus Coloniae Sufetanae Augustinus Episcopus3)
Adtendis enim et saepe repetis, sicut audio, quod in evangelio scriptum est recessisse a domino septua- ginta discipulos et arbitrio suae malae atque impiae discessionis fuisse permissos, ceterisque duodecim qui remanserant, fuisse responsum:
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:1)
Is pugnasse in hostem dicitur centum et viginti proeliis, cicatricem aversam nullam, adversas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo, obsidionali una, muralibus tribus, civicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeviginti;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XI 3:1)
Partim autem sunt qui pro octo duodecim faciant, tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem et septentriones eadem ratione qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 19:1)
non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex Duodecim Tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 14:1)
Quod esse magis verum arbitramur quam quod Herodotus, homo fabulator, in primo Historiarum inventum esse sub terra scripsit Oresti corpus cubita longitudinis habens septem, quae faciunt pedes duodecim et quadrantem, nisi si, ut Homerus opinatus est, vastiora prolixioraque fuerunt corpora hominum antiquiorum et nunc, quasi iam mundo senescente, rerum atque hominum decrementa sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 12:1)
Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 16:1)
hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, II 3:2)
LABEO in libro De Duodecim Tabulis secundo acria et iudicia de furtis habita esse apud veteres scripsit, idque Brutum solitum dicere, et furti damnatum esse qui iumentum aliorsum duxerat quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat quam in quem locum petierat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XV 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION