라틴어 문장 검색

Se autem postulare ut in manus suas traderetur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:20)
Rex Castiliae hoc postulato nonnihil confusus et tanquam in se descendens dixit, "Hoc salvo honore meo facere non possum, minus etiam salvo honore tuo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:21)
Quatenus ad modum quem servabat in thesauris impendendis hoc habuit, ut nunquam sumptui parceret quem negotia sua postulabant, in aedificando magnificus, in remunerando tenacior, ita ut liberalitas sua potius se applicaret ad ea quae ad statum suum proprium aut memoriam nominis sui pertineret quam ad praemia benemeritorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:27)
Peractis autem votis, ad homines conversi, quaedam et salutaria monemus et aequa postulamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:1)
Postulata autem nostra quae afferimus talis sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:1)
Neque postulandum est ut ejus judicio stetur, quae ipsa in judicium vocatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:17)
Nullum (dicendum enim est aperte) recte fieri potest judicium nec de via nostra, nec de iis quae secundum eam inventa sunt, per anticipationes (rationem scilicet quae in usu est), quia non postulandum est ut ejus rei judicio stetur, quae ipsa in judicium vocatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 68:1)
Jam vero postulat ordo rerum, ut de iis quorum paulo ante mentionem fecimus, signis, quod philosophiae et contemplationes in usu male se habeant, et de causis rei primo intuitu tam mirabilis et incredibilis, quaedam subjungamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:16)
Primo itaque postulandum videtur, ne existiment homines nos, more antiquorum Graecorum, aut quorundam novorum hominum, Telesii, Patricii, Severini, sectam aliquam in philosophia condere velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:1)
Modulos vero ineptos mundorum et tanquam simiolas, quas in philosophiis phantasiae hominum extruxerunt, omnino dissipandas edicimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:11)
Cum enim formae legitimae (quae sunt semper convertibiles cum naturis inquisitis) lateant in profundo nec facile inveniantur, postulat res et infirmitas humani intellectus ut formae particulares, quae sunt congregativae Manipulorum quorundam instantiarum (neutiquam vero omnium) in notionem aliquam communem, non negligantur, verum diligentius notentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:3)
sed tamen postulat inquisitio naturae ut hoc fiat in aliquibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:6)
Quod si postulet res ut corpora demittantur ad fundum aquarum, veluti intra fluvios aut mare, neque tamen aquas tangant, nec in vasibus obturatis concludantur, sed aere tantum circumdentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:18)
Quod si necessitas quaedam ingruat dissimulationem profundam postulans, tunc quidem opinio et fama de bona fide et veracitate eorum praeconcepta eos reddit prorsus invisibles.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:13)
Neque regredi volunt homines, cum ratio postulat ut id facerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION