라틴어 문장 검색

non enim potest in eo sucus esse diuturnus, quod nimis celeriter est maturitatem exsecutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 88:6)
ut Quid petam praesidi, aut exsequar?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 183:5)
sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsa sibi audientiam diserti senis composita et mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:3)
summam esse in eo corporis siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et munera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 44:5)
At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:1)
quas si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:12)
senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 92:1)
Tum coniecturam postulat pacem petens, Ut se edoceret, obsecrans Apollinem, Quo sese vertant tantae sortes somnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 63:4)
tum coniecturam postulat pacem petens, ut se edoceret, obsecrans Apollinem, quo sese vertant tantae sortes somnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 63:4)
ego si me aliquando vestri et patriae compotem fortuna fecerit, certe efficiam ut maxime laetere unus ex omnibus amicis meaque officia et studia quae parum antea luxerunt (fatendum est enim) sic exsequar ut me aeque tibi ac fratri et liberis nostris restitutum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 9:1)
cur non omnes fatum illius una exsecuti sumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 12 2:5)
confectus iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam scribere facile id exsequi possim, hoc minus, quod res nulla est quae scribenda sit cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:1)
nam praeter haec quae commemoravi, quae testata sunt et inlustria, habeo multa occultiora, quae vix verbis exsequi possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 8:3)
qui causam meam prudentibus commendarit, imperitos edocuerit, eodemque tempore improbos auctoritate sua compresserit, bonos excitarit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 3:4)
Et quem ad modum oculus conturbatus non est probe adfectus ad suum munus fungendum, et reliquae partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri, sic conturbatus animus non est aptus ad exequendum munus suum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION