라틴어 문장 검색

Sed quia de trono immutabili suo Veritas deprecatur, Salomon etiam silvam Proverbiorum ingrediens meditandam veritatem, impium detestandum in se facturo nos docet, ac preceptor morum Phylosophus familiaria destruenda pro veritate suadet;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:8)
1. Quia circa vulgare illustre nostra versatur intentio, quod nobilissimum est aliorum, et ea que digna sunt illo cantari discrevimus, que tria nobilissima sunt, ut superius est astructum, et modum cantionarium selegimus illis, tanquam aliorum modorum summum, et, ut ipsum perfectius edocere possimus, quedam iam preparavimus, stilum videlicet atque carmen, nunc de constructione agamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 80:1)
" In his rerum angustiis, consilium militare, una voce, receptum ad prata ingentia suasit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.37)
Equorum clitellariorum usum pro plaustris, ad exercitus impedimenta vehendum, jam inde ab initio, Washingtonius suasit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.57)
Velitationes crebrae cum Gallis Indisque, locis sylvestribus circa fines, vigilantiam prudentiamque edocuere, ausorumque magnorum aviditatem genuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.14)
Ut legiones facilius explerentur, munificentiae amplioris, in milites conscribendos, periculum suasit Washingtonius:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.68)
Ingenii quadam vehementia, bellum Canadae incolis ultro inferre suasit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.14)
incolas Canadenses sese coloniis foederatis ut asciscant, martiaque ob libertatem Americanam pugnando vulnera patiantur, vehementur suasit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.40)
Washingtonio, usu edocto, bellum depellere satius visum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.28)
Ad Gulielmum Livingstonium Caesareae Novae Gubernatorem literas scripsit, in quibus militiam ad fines tutandos evocari, pecora et omnia, quae ad victum pertinerent, ab ora maritima amoveri jussit suasitque.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.23)
Tribunus legionis Reed, ad Livingstonium Novae Caesareae gubernatorem, qui militiae Neo Caesareae evocationem sedulo suaderet, item a Washingtonio missus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.12)
- Contra monet suadetque Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.11)
Stipendium, ut minus aequo, praesertim fide imminuta, illos edocuit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.45)
literis, enim, quas ad Congressum misit, pacem longe abesse, eamque ab animis hostium prorsus alienam esse, sedulo edocuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.13)
Praesidem usus jam edocuit, spe omni pacem cum Indis confirmandi adempta, militum quod satis esset, in armis habere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.30)

SEARCH

MENU NAVIGATION