라틴어 문장 검색

Est et aliud genus philosophantium, qui in paucis experimentis sedulo et accurate elaborarunt, atque inde philosophias educere et confingere ausi sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 131:1)
At philosophiae genus empiricum placita magis deformia et monstrosa educit, quam sophisticum aut rationale genus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:1)
Tantoque magis haec vanitas inhibenda venit, et coercenda, quia ex divinorum et humanorum malesana admistione non solum educitur philosophia phantasica, sed etiam religio haeretica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:9)
unde facile in eam labitur cogitationem, ut existimet esse in natura quasdam formas rerum primarias, quas natura educere molitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:6)
ne scilicet homines putent se per opera ignis aliquid simile iis quae in natura fiunt educere et formare posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:12)
At contra, verus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta nova;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:6)
majora vero a nova luce Axiomatum ex particularibus illis certa via et regula eductorum, quae rursus nova particularia indicent et designent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:5)
Ea autem non alia fuit, quam ut ab exemplis quibusdam et particularibus (additis notionibus communibus, et fortasse portione nonnulla ex opinionibus receptis, quae maxime placuerunt) ad conclusiones maxime generales sive principia scientiarum advolarent, ad quorum veritatem immotam et fixam conclusiones inferiores per media educerent ac probarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:10)
unde etiam omnis potentis alterationis et transformationis norma educitur) in lucem protrahere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 25:5)
primam, de educendis aut excitandis axiomatibus ab experientia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:4)
Etenim sicut faber ex rudi massa lapidis vel ligni, per separationem et rejectionem superflui, educit folium, florem, oculum, nasum, manum, pedem, et similia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:12)
ita Archaeum illum Fabrum internum ex alimento per separationem et rejectionem educere singula membra et partes asserit ille.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:13)
unde subtiliores misturae et schematismi ordinati gigni possint et educi, ad exemplum naturae et imitationem operum solis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:11)
Secundae classi annumerentur, et ab aliis regantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:46)
Idem quoque fit, cum plures in literis educantur quam quibus victum suppeditare possint vocationes civiles.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION