라틴어 문장 검색

"dic, quid videtur esse verum et congruens, unumne Christum colere et in Christo Patrem, an conprecari mille formarum deos?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1273)
docta manus virides imitando effingere dumos luserat e minio russeolam saniem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.37)
Taedet quotidianarum harum formarum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 316)
Bis conatus erat casus effingere in auro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:12)
Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum, Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque divini adsimulat capitis, dat inania verba, dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est volitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:2)
Nec tiliae leves aut torno rasile buxum non formam accipiunt ferroque cavantur acuto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:8)
has primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 34:1)
neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis video, ut litterarum nomina et contextum prius quam formas parvuli discant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 53:3)
non excludo autem, id quod est inventum irritandae ad discendum infantiae gratia eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 55:2)
vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 93:2)
nam id quoque est docilis naturae, sic tamen, ut ea quae discit effingat, non habitum forte et ingressum et si quid in peius notabile est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 100:5)
- nam totidem vitiorum erunt formae, in quot species eorum quidque, de quibus supra dictum est, diviseris praeterea numeros, in quibus nos singularem ac pluralem habemus Graeci et δυι¨κόν. quanquam fuerunt, qui nobis quoque adiicerent dualem scripsere, legere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 189:4)
nam illa vetustissima transeo tempora, quibus et pauciores litterae nec similes his nostris earum formae et vis quoque diversa, sicut apud Graecos o litterae, quae interim longa ac brevis ut apud nos, interim pro syllaba quam nomine suo exprimit posita est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 277:2)
nec vitia ebrietatis effingat neque servili vernilitate imbuatur nec amoris, avaritiae, metus discat adfectum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 383:1)
et iam non sentientes formam orationis illam, quam mente penitus acceperint, expriment.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 125:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION