라틴어 문장 검색

quinque et septuaginta annis post Cornelii Merulae caedem neminem suffectum neque tamen cessavisse religiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장5)
Eius munus frequentanti Neroni ne inter voluptates quidem a sceleribus cessabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장1)
inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis in urbe templis egestoque auro quod triumphis, quod votis omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장2)
cui addidit paucos postea annos, laudabili in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem albentibus ut ostentui esset multum vitalis spiritus egestum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장4)
faces in manibus, quas, ubi praedam egesserant, in vacuas domos et inania templa per lasciviam iaculabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장7)
sic egesto quidquid turbidum redit urbi sua forma legesque et munia magistratuum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장13)
modicum id litus et egerentibus inexhaustum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장6)
a Brundisio Dyrrachium inter oppositas classes hieme transmisit cessantibusque copiis, quas subsequi iusserat, cum ad accersendas frustra saepe misisset, nouissime ipse clam noctu paruulum nauigium solus obuoluto capite conscendit, neque aut quis esset ante detexit aut gubernatorem cedere aduersae tempestati passus est quam paene obrutus fluctibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 58장 2:1)
pridie autem Kalendas Ianuarias repentina consulis morte cessantem honorem in paucas horas petenti dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 2:2)
magna uero quondam sterilitate ac difficili remedio cum uenalicias et lanistarum familias peregrinosque omnes exceptis medicis et praeceptoribus partimque seruitiorum urbe expulisset, ut tandem annona conualuit, impetum se cepisse scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum fiducia cultura agrorum cessaret:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 3:1)
de qua suspicione certior ab Augusto factus non cessauit efflagitare aliquem cuiuslibet ordinis custodem factis atque dictis suis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 12장 3:2)
nullus a poena hominum cessauit dies, ne religiosus quidem ac sacer;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 2:3)
nam et statim seductis magnam fecit inuidiam destricto gladio affirmans sponte se periturum, si et illis morte dignus uideretur, nec cessauit ex eo criminari alterum alteri atque inter se omnis committere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 1:4)
ducturus contra fas Agrippinam uxorem, non cessauit omni oratione filiam et alumnam et in gremio suo natam atque educatam praedicare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 39장 2:1)
quod cum tardum uideretur, non cessauit identidem se publicare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION