라틴어 문장 검색

eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent quem ad modum ipse agnum mactasset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 478:1)
elephanti enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant elidebantque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 533:2)
ita hic senex talos elidi iussit conservis meis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 29)
Age nunciam, iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 256)
ita qui inest in his inutilis liquor effluens per torulum non patietur emori in eo saniem nec corrumpi materiae aequalitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장10)
Cum in aliquo vase est confusum, si supra id lapideum centenarium pondus inponatur, natat in summo neque eum liquorem potest onere suo premere nec elidere nec dissipare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장9)
Ea conchylia, cum sunt lecta, ferramentis circa scinduntur, e quibus plagis purpurea sanies, uti lacrima profluens, excussa in mortariis terendo comparatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장7)
sanie autem pro sanguine, nam sanies corruptus sanguis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2214)
elisam exclusam, expressam, ut elisos oculos et siccum sanguine guttur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5671)
summaque ieiuna sanie i. h. 'ieiuna sanie' sicca et ex- igua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4931)
nam 'elisos' soloecophanes est, ut sit ita 'angit guttur et elisos oculos facit'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2605)
nam alii dicunt, ad Arethusam, nympham Siciliae, Alpheum de Elide venire per maria, secundum quos dixit "Alpheum fama est huc Elidis amnem";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 42)
Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est, in speculis fit ut in laeva videatur eo quod planitiem ad speculi veniens cum offendit imago, non convertitur incolumis, sed recta retrorsum sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit cretea persona, adlidat pilaeve trabive, atque ea continuo rectam si fronte figuram servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION