라틴어 문장 검색

Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:1)
nos enim συζυγίαν nervorum vocamus, cum bini nervi pariter emergunt et in locum certum desinunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 19:3)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)
Nam potionis totus haustus in omne corpus simul penetrat et omnium partium sensus facit unam maximam et sensibilem voluptatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:5)
Praeterea sucus dulcis per calorem non inpune penetrat venarum receptacula, et ideo noxa minuit voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:7)
Aqua, inquit, densior est aeris tenuitate, et ideo eam cunctatior visus penetrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:2)
an de singulis militibus profecta simulachra se congerunt atque ita collata tot milia penetrant oculos intuentis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:3)
Deinde, cum pulmo et solidus et levigatus sit, si quid spissum in ipsum deciderit, quemadmodum penetrat aut transmitti potest ad locum digestionis, cum constet, si quando casu aliquid paulo densius in pulmonem violentia spiritus trahente deciderit, mox nasci tussim nimis asperam et alias quassationes usque ad vexationem salutis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 9:1)
Tollere silva comas, stagnis emergere colles Incipiunt, visoque die durescere valles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:4)
Mox cetera cantu Explicat Haemonio, penetratque in Tartara lingua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:33)
Ne pigeat Magno quaerentem fata remotas Medorum penetrare domos, Sythicosque recessus, Et totum mutare diem, vocesque superbo Arsacidae perferre meas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:2)
Furias putavi nocte Ditis emersas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXII3)
Masculus intravit fontis, emersit utrumque:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXIV Hermaphroditus marmoreus1)
illyricos penetrare sinus Antenor non Illyricum, non Liburniam, sed Venetiam tenuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2431)
alii hoc secundum Platonem dictum volunt, qui ait animos per septem circulos ad corpora penetrare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8510)

SEARCH

MENU NAVIGATION