라틴어 문장 검색

Jam vero quae in praecedentibus duabus Propositionibus demonstrata sunt, obtinent in particulis sese non contingentibus, idque licet intervalla particularum, diminuendo spatia per quae vires diffunduntur, diminuantur in infinitum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 20:8)
Ea autem rarefactione vaporem perpetuo dilatatum diffundi tandem & spargi per coelos universos, deinde paulatim in Planetas per gravitatem suam attrahi & cum eorum Atmosphaeris misceri rationi consentaneum videtur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:6)
Itaque ex turpissima lite in risum diffusi pacatius ad reliqua secessimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:5)
Diffusus hac contentione Trimalchio amici inquit et servi homines sunt et aeque unum lactem biberunt, etiam si illos malus fatus oppressit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:1)
emicuere rosae violaeque et molle cyperon, albaque de viridi riserunt lilia prato:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:24)
. . . | Nobilis aestivas platanus diffuderat umbras et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus et circum tonsae trepidanti vertice pinus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:9)
nam modo occurrentibus silvis via coartatur, modo latissimis pratis diffunditur et patescit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:2)
' 'Naturae historiarum triginta septem', opus diffusum eruditum, nec minus varium quam ipsa natura.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 6:2)
Est opus pulchrum validum acre sublime, varium elegans purum figuratum, spatiosum etiam et cum magna tua laude diffusum, in quo tu ingenii simul dolorisque velis latissime vectus es;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 20 2:1)
Nam Viennensium vitia intra ipsos residunt, nostra late vagantur, utque in corporibus sic in imperio gravissimus est morbus, qui a capite diffunditur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 7:3)
Lata et diffusa planities montibus cingitur, montes summa sui parte procera nemora et antiqua habent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 7:3)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine plures species inciderunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 4:2)
spectabunt laeti iuvenes mixtaeque puellae, diffundetque animos omnibus ista dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:143)
parcite paucarum diffundere crimen in omnes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION