라틴어 문장 검색

eaque ubi uel per ipsa medicamenta uel etiam ferro aperta est, pus debet emitti.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 32:4)
ac si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 54:8)
Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 23:2)
Cucurbitula quoque inciso uertice recte adcommodatur aut ex temporibus sanguis emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 38:3)
Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 51:1)
Ac si aluus nutricis substitit, ducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 4:6)
Quod si ex ictu testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 18:8)
Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias dixi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 1:1)
deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae uestigium appareat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 2:5)
deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens uulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 2:7)
nam sanguinem non emittunt et omni sensu carent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 1:4)
tum non per ipsam uenam sed per membranam eius emittitur per eamque in alteram oram conpellitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 3:5)
nam si conpresso uoluae ore id temptatum est, non emittente eo infans abrumpitur, et unci acumen in ipsum os uoluae delabitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 5:2)
Cuius ea ratio est, quod per se non mouetur, sed cum umeri motu consentit * * * itaque eo subsistente sub id umero agitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 1:4)
quo fit, ut, qui nerui sunt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine uoluntate semen emittat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 13장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION