라틴어 문장 검색

sed minime solvebat juxta laborem et militum copiam, quam idem Tankradus procurabat ac ducebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:4)
Sed minime eo in prima nec in altera luce reperto, a statione urbis, migraverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:2)
Sequenti vero die Sur relicta, ad civitatem, Ptolemaidem nomine, quam nunc moderni Accaron vocant, eo quod sit urbs Dei Accaron, ventum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:5)
Jerusalem vero nominari audientes, omnes prae laetitia in fletum lacrymarum [0538A] fluxerunt, eo quod tam vicini essent loco sancto desideratae urbis, pro quo tot labores, tot pericula, tot mortis genera perpessi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:15)
Nam coriis lubricis machinae et crates opertae flammas aut prunas injectas minime retinebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:3)
Sed minime misellis profuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 56:5)
Solus comes Reymundus, adhuc stimulo invidiae saeviens adversus ducem Godefridum, eo quod turrim David amiserat, invitatus venire [0558A] noluit cum omni manu suorum sequacium, donec denuo a duce cunctisque principibus minis pulsatus et admonitus, tandem et consilio suorum et blanditiis fidelium virorum, exsurgens atque per montana regia via incedens, cum ingenti manu suorum duci et praedictis principibus in campestrihus associatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:2)
Dux vero in cunctis voluntati fratrum satisfaciens, Jerusalem remeare decrevit, eo quod potestas urbis in tuitione et defensione ipsius collata sit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 106:2)
Gens impia et crudelis, qui minime fratri et conchristiano vestro parcere curastis, sed acrius, illo viso et ejus perditione, urbem atque cives [0570A] oppugnastis!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:2)
Sed minime profecit tanta aquarum suffusio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:8)
Nihil his ingeniis duce proficiente, consilio suorum accepto, eo quod civitas Assur, hoc tempore gravissimae hiemis inchoante, prae frigore et nive insuperabilis haberetur, Jerusalem Decembri mense mediato rediit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:1)
Sarraceni autem dolentes et tristes facti sunt, eo quod ab hac civitate reaedificata et instaurata universae civitates gentilium in circuitu subjugandae, debellandae ac devastandae essent, Christianorumque vires per mare adventantes de die in diem augerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 26:1)
valde tunc conquestus et auxilium petens, eo quod terra et civitas [0576D] Grossi Rustici, regno Aegypti adjacentes, sibi rebellarent et redditus reddere dedignarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:2)
Hanc a duce Christianissimo subjugatam cum praesidio restructo Tankradus obtinuit in beneficio, eo quod gratiam in oculis ipsius invenerit, in officio militari probus, et quia adversariis Christianorum indeficiens ad resistendum videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:20)
Tankradus super his cum duce sumpto consilio, acquievit Turcorum precibus, et plurima munera byzantiorum, auri et argenti et ostri ab eis et Grosso Rustico suscipiens, terram minime post hac bello commovit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION