라틴어 문장 검색

dicam libenter et breviter, quorum unum fieri gratia, alterum charta conpellit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Potenti No suo salutem 2:1)
nec plus moratus mox suo scriba, qui pugillarem iuxta tenebat, ad me vocato subditum sic epigramma composui:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 10:1)
Himerius antistes, filius tuus, notus mihi hactenus parum vultu, satis opinione, quae quidem in bonam partem porrigebatur, Lugdunum nuper a Tricassibus venit, quo loci mihi raptim ac breviter inspectus sanctum episcopum Lupum, facile principem pontificum Gallicanorum, suae tam professionis magistrum quam dignitatis auctorem, morum nobis imitatione restituit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 1:1)
interim tu videris, quam tibi sit epigrammatis flagitati lemma placiturum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 3:1)
praeterea quod ad epigrammata spectat, non copia sed acumine placens, quae nec brevius disticho neque longius tetrasticho finiebantur, eademque cum non pauca piperata, mellea multa conspiceres, omnia tamen salsa cernebas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 7:1)
hisce de causis temperavi stilo temperaboque, breviter locutus, ut paream, longum taciturus, ut discam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 6:1)
tenebimus igitur quippiam medium et sicut epigrammata recentia modo nulla dictabo, ita litteras, si quae iacebunt versu refertae, scilicet ante praesentis officii necessitatem, mittam tibi, petens, ne tu sis eatenus iustitiae praevaricator, ut me opineris numquam ab huiusmodi conscriptione temperaturum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 3:2)
istud, da veniam, fingere vatibus priscis difficile est, difficile et mihi, ut diversa sonans os epigrammata nil crebras titubet propter epistulas, quas cantu ac modulis luxuriantibus lascivire vetat mascula dictio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:7)
placuit namque pro caritate collegii, licet omnibus eadem scribendi materia existeret, non uno tamen epigrammata singulorum genere proferri, ne quispiam nostrum, qui ceteris dixisset exilius, verecundia primum, post morderetur invidia.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:2)
igitur istic (nam viator adveneram), dum magis ripam quam vadum quaero, tali iocatus epigrammate per turbulenti terga torrentis his saltem pedibus incessi:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 6:1)
Denique ad quodvis epigramma posthac non ferar pronus, teneroque metro vel gravi nullum cito cogar exhinc promere carmen:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:18)
"nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam servo animam, atque adeo breviter, dum tecta subimus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici40)
Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigrammatis loco scriptos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr9)
Iratum breviter vites, inimicum diu.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 249)
Sapiens quod petitur ubi tacet, breviter negat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 78)

SEARCH

MENU NAVIGATION